monumenta.ch > Hincmarus Remensis > Hincmarus Remensis, Vita Remigii episcopi Remensis, p5, I. ADDITAMENTA AMPLIORIS TESTAMENTI S. REMIGII.
>>> Hincmarus Remensis, Vita Remigii episcopi Remensis, APPENDIX., EPISTOLA FRATRUM REMENSIS CENOBII AD FRATRES MONASTERII IN MONTE CASSINO CONSTITUTI.

I. ADDITAMENTA AMPLIORIS TESTAMENTI S. REMIGII.

1  ) cum omnibus, quos intestatos reliquero, add. 2  T. ) Tudiniacum scilicet et Balatorium sive Plerinacum et Vacculiatum, vel quaecumque in eodem solo Portensi qualibet auctoritate possedi, integre add. 3  T. ) Simili modo, heres mea, quaecumque tibi a propinquis et amicis meis in quocumque solo et territorio collata sunt, sicuti disposuero, in ptochiis, cenobiis, martiriis, diaconiis, xenodochiis, omnibus matriculis sub tua ditione degentibus, ordinationem meam futuri successores mei, ordinis sui memores, sicut ego predecessorum meorum, ita quoque inconvulse et absque ulla refragatione servabunt. 4  Ex quibus Celtus, quam per manum meam Celsa, sobrina mea, tibi tradidit, et Huldriciaca villa, quam Huldericus comes, ei loco, ubi ossa mea sancti fratres et coepiscopi dioceseos tuae ponenda elegerint, in tegumentis deserviant, sitque locus ille successoribus meis, Remorum episcopis, peculiariter proprius; et in alimoniis ibidem Deo militantium Vicus ex proprio in Portensi et Villaris quoque ex episcopio in Remensi deserviant. 5  Blandibatius villa in Portensi, quam a coheredibus meis Benedicto et Hilario datis pretiis emi de thesauro ecclesiae, et Albiniacus ex episcopio in alimoniis clericorum Remensis ecclesiae communiter deputentur. 6  Quibus etiam Berna ex episcopio, quae peculiaris praedecessoribus meis esse solebat, cum duabus villis, quas Ludowicus, a me sacro baptismatis fonte susceptus, amore nominis mei Piscofesheim sua lingua vocatis, mihi tradidit, sive cum Coslo et Gleni vel omnibus silvis, pratis, pascuis, quaecumque per diversos ministros in Vosago infra, circum et extra, tam ultra quam citra Renum pretio dato comparavi, picem annuatim ministret cunctisque locis regularibus tam a me quam ab antecessoribus meis ordinatis sive in futuro ab episcopis successoribus meis ordinandis pro necessitate locorum ad vascula vinaria componenda annuatim distribuat. 7  Crusciniacum vero et Faram sive villas, quas sanctissima virgo Christi Genovefa a rege christianissimo Hludowico pro compendio itineris sui, cum Remensem ecclesiam sepissime visitare soleret, adipisci promeruit alimoniisque ibidem Deo famulantium deputavit, sicut ab ea ordinatum est, ita confirmo, ut Crusciniacus futuri episcopi successoris mei obsequiis et sartatectis principalis ecclesiae deputetur; Faram vero eidem episcopo et sartatectis ecclesiae, ubi iacuero, perpetualiter servire iubeo. 8  Spernacus villa, quam datis quinque milia libras argenti ab Eulogio comparavi, tua, sanctissima heres mea, non extraneorum heredum meorum esse cernitur, eo quod, cum criminis accusatione regiae maiestatis idem teneretur obnoxius et se minime purgare posset, non solum ne occideretur, dato iam dicto pretio de thesauris suis, sed ne pecunia eius publicaretur, una tecum obtinui, et ideo, ut prefata Spernacus perpetualiter tibi ad restituendum thesaurum stipendiisque tui pontificis deserviat, liberali sanctione firmavi. 9  Duodeciacus vero, sicut a Ludowaldo nobilissimae indolis puero confirmatum est, tibi, heres mea, perpetualiter famuletur. 10  Villas, quas mihi domnus illustrisque memoriae Hludowicus rex, quem de sacro baptismatis fonte suscepi, cum adhuc paganus Deum ignoraret, ad proprium tradidit, locis pauperioribus deputavi, ne forte, cum esset infidelis, cupidum terrenarum rerum me arbitrari posset et non potius suae salutem animae quam exteriora ab ipso bona requirere; quod et admiratus, intercedere me pro quibuscumque necessitatem patientibus et fidelis et ante fidem benigne liberaliterque concessit. 11  Et quia ex omnibus episcopis Galliarum pro fide et convocatione Francorum potissimum me laborare cognovit, dedit mihi Deus tantam gratiam in conspectu eius virtusque divina, quae per Spiritum sanctum me peccatorem plurima signa ad salutem prefatae gentis Francorum operari fecit, ut non solum ablata omnibus ecclesiis regni Francorum restitueret, sed etiam de proprio gratuita bonitate plurimas ditaret ecclesias. 12  Neque prius de regno eius, quantum passus est pedis, ecclesiae Remorum iungere volui, donec, ut hoc omnibus ecclesiis adimpleret, obtinui; sed neque post eius baptismum nisi Codiciacum et Luliacum, super quibus iam dictus puer sanctissimus et unanimus mihi Hludowaldus et incolae loci illius, multiplicibus exeniis gravati, obnixe deprecantes, quod regi debebant ecclesiae meae solvendum, me petere compulerunt. 13  Quod idem piissimus rex et gratanter accipiens, promptissima voluntate largitns est, usibusque tuis, sanctissima heres mea, iuxta eiusdem piissimi datoris preceptum episcopali auctoritate firmavi. 14  Res etiam, quas sepe dictus rex piissimusque princeps tibi in Septimania et Aquitania concessit, et eas, quas in Provincia Benedictus quidam, cuius filiam mihi ab Alarico missam gratia sancti Spiritus per impositionem manus meae peccatricis non solum a diabolicae fraudis vinculo, sed ab inferis revocavit, ad usum luminis tui et loci, ubi corpus meum iacuerit, continuatim deservire precipio villasque in Austria sive Toringa, add. 15  T. †) triginta et aliud add. 16  T. ††) Illud quoque vas aureum decem librarum, q. m. sepe nominatus d. illustrisque T. †††) et epigrammata, quae Lugduni in argenteo ipse dictavi, in hoc quoque conscribi volo. 17  add. 18  T. †) duodecim, l., o. et i. solidos octo i. T. †) duodecim add. 19  T. †) quibus Corcellum villam dudum deservire precepi. 20  Aliis pauperibus tribus, ubi fratres cotidie pedes lavare debent, quibus etiam Balatoforon, quod dicitur xenodochion, ad hoc ministerium statui, solidus unus dabitur. 21  Viduis XL in porticu ecclesiae alimoniam prestolantibus, quibus de decimis villarum Colmisciaco, Tassiaco, Nova - villa stipendia ministrabantur, superaddo de villa Huldriciaca superius memorata eis in perpetuum stipendia inferri et III solidos et denarios IIII dari iubeo. 22  Ecclesiae sancti Victoris ad portam Suessonicam solidos II; ecclesiae sancti Martini ad portam Collatitiam solidos duos; ecclesiae sancti Hilarii ad portam Martis solidos II; ecclesiae sanctorum Crispini et Crispiniani ad portam Trevericam solidos II; ecclesiae sancti Petri infra urbem, quae Curtis - dominica dicitur, solidos duos; ecclesiae, quam in honore omnium martirum supra criptam Remorum aedificavi, cum per auxilium virtutis Dei ab igne daemonis pene iam totam urbem concrematam eripui, solidos II; ecclesiae, quam pro eodem signo virtutis Dei in honore sancti Martini et omnium confessorum infra urbem edificavi, solidos II; diaconiae infra urbem, quae dicitur Ad – apostolos, solidos II; titulo sancti Mauricii in via Caesarea solidos II; ecclesiae Iovinianae tituli beati Agricolae, ubi ipse vir christianissimus Iovinus et sanctus martir Nicasius cum plurimis societatis suae Christi martiribus requiescunt, ubi etiam quinque confessores, proximi antecessores domni Nicasii, cum sanctissima virgine et martire Eutropia conditi sunt, solidos III; eidem quoque ecclesiae proprium quod fuerat Iovini in solo Suessonico cum ecclesia beati Michahelis rebus prioribus superaddidi. 23  Ecclesiae sanctorum martirum Timothei et Apollinaris, ubi etiam, Domino dante, si fratribus ac filiis meis episcopis dioceseos nostrae visum fuerit, ossa mea ponere disposui, solidos IIII; ecclesiae sancti Iohannis, ubi virtus Christi, me orante, filiam Benedicti suscitavit, solidos II; ecclesiae sancti Sixti, ubi cum tribus successoribus suis requiescit, solidos III, cui etiam de proprio meo Plebeias supra Matronam adiunxi; ecclesiae sancti Martini in eodem solo sanctae Remensis ecclesiae positae solidos II; ecclesiae sancti Cristophori solidos II; ecclesiae sancti Germani, quam ipse in solo Remensi aedificavi, solidos II; ecclesiae sanctorum martirum Cosme et Damiani in prefatae matris solo positae solidos II; matriculae sanctae Mariae, quae dicitur xenodochion, ubi duodecim pauperes stipem expectant, solidus dabitur. 24  Quam denique matriculam loco, ubicumque fratribus meis et filiis ossa mea ponere placuerit, perseverare precipio, et ut die noctuque pro peccatis atque criminibus meis Dominum deprecentur, de proprio hereditatis meae iure rebus, quas antecessores mei in eorum stipendiis Domino dederunt, superaddo etiam villam Scladronam et villam Sancti Stephani, et quicquid in villa Herimundi mihi per successionem evenit; quod vero pretio ibidem comparavi, ecclesiae sancti Quintini martiris iam diu delegavi. 25  add. 26  T. ) Labrinacum tibi, ubi ossa genitricis meae posui, cum prefixis terminis deputavi. 27  add. 28  T. ) ex villis, quas mihi sanctae recordationis prefatus rex Hludowicus dedit duas, Anisiacum add. 29  T. ) et Lauscitam, quam mihi filia carissima et soror mea virgoque, ut credo, Christi sanctissima Genovefa in usibus pauperum Christi tibi dandam ad integrum delegavit. 30  add. 31  T. ) ex prefatis villis add. 32  T. ) ex dato prefati principis Salvonarias supra Moram et add. 33  T. ) nam Sablonarias supra Matronam heredibus meis deputavi, add. 34  T. †) ex dato sepe dicti filii mei Gellonos supra Matronam et solidos X; ecclesiae sancti Memmii Fascinarias ex donis prefati principis et add. 35  T. Ecclesiae Atrabatensi, cui, Domino annuente, Vedastum fratrem meum karissimum episcopum consecravi, ex dono iam dicti principis villas duas in alimoniis clericorum deputavi, Orcos videlicet et Sabucetum; quibus etiam pro memoria nominis mei solidos XX dari iubeo. 36  add. 37  T. †††) Neque ei duo priora testamenta, primum quod ante XIIII et alterum quod ante septem condidi annos, obsistere, obviare aut ullatenus nocere poterunt, eo quod, quicquid in ipsis continebatur, in presentia fratrum meorum hic inserta et quae deerant adiuncta, insuper et quae Dominus mihi largiri in postmodum dignatus est superaddita noscuntur; sed inconvulsum et incontaminatum presens hoc quod condidi testamentum, a fratribus meis successoribus, videlicet Remorum episcopis, conservatum, a regibus quoque Francorum, filiis scilicet meis karissimis, quos per baptismum, Iesu Christi dono et gratia Spiritus sancti cooperante, Domino consecravi, ubique defensum atque protectum, contra omnia et in omnibus inviolabilem perpetuamque semper obtineat firmitatem. 38  Et si quis in ordine clericali a presbitero usque ad tonsum contradicere aut obviare ei presumpserit, correptus a successore meo satisfacere neglexerit, convocatis ex vicinioribus locis Remorum dioceseos tribus episcopis, deponatur a gradu. 39  Si vero, quod non opto nec cupio, sed neque spero, successor quilibet mihi in hac sede Remorum episcopus, execrabili cupiditate ductus, res prefatas, sicut a me auctore domino meo Iesu Christo ad illius honorem et eius pauperum consolationem ordinatae sunt, aliorsum distrahere, immutare, commutare seu quolibet optentu in usus laicorum beneficii gratia dare aut a quolibet datas favere aut consentire presumpserit, convocatis totius dioceseos Remorum episcopis presbiterisque ac diaconibus nec non et ex filiis meis karissimis Francis religiosis quam plurimis, reatus sui penam privatione episcopatus persolvat, et nequaquam ultra recuperationem gradus amissi in hoc seculo promerebitur. 40  Quicumque vero ex laico habitu a nobis statuta parvi pendens sibique favens, quae pauperibus ecclesiae attributa sunt, abuti aut usurpare quolibet obtentu praesumpserit, pari simul perpetuaque dampnatione alienator, petitor, dator, acceptor, pervasor anathematis vinculo ab ecclesia catholica seiungantur, donec valeant, Deo miserante, condigne satisfactionis emendatione indulgentiam promereri. 41  Sin autem in hoc perseverare cuiuscumque donationis occasione quilibet delegerit, spes ei praesentis ac futurae restitutionis a successore meo, Remorum scilicet episcopo, omnimodis auferatur. 42  Generi tantummodo regio, quod ad honorem sanctae ecclesiae et defensionem pauperum una cum fratribus meis et coepiscopis omnibus Germaniae, Galliae atque Neustriae in regie maiestatis culmen perpetuo regnaturum statuens elegi, baptizavi, a fonte sacro suscepi donoque septiformis Spiritus consignavi, et per eiusdem sacri chrismatis unctionem ordinato in regem, parcens statuo, ut, si aliquando genus illud regium per benedictionem meam toties Domino consecratum, mala pro bonis reddens, ecclesiarum Dei pervasor, destructor, depopulator gravis aut contrarius existere voluerit, convocatis Remorum dioceseos episcopis, primum moneatur; deinde urbs prefata, adiuncta sibi sorore, ecclesia scilicet Trevirensi, iterum conveniatur. 43  Tertio vero, archiepiscopis tantummodo Galliarum tribus aut quattuor convocatis, princeps ille, quicumque fuerit, moneatur, ita ut usque ad septimam monitionem, si prius satisfacere renuerit, paternae pietatis longanimitate differatur. 44  Tandemque ei, si, postpositis omnibus prefatis benedictionibus, incorrigibilis contumatiae spiritum non deposuerit, et se per omnia Deo subdi nolens, benedictionibus ecclesiae participare noluerit, elogium segregationis a corpore Christi ab omnibus ei porrigatur, quod per prophetam et regem David longe ante, eodem qui in episcopis est dictante sancto Spiritu, noscitur decantatum, quia: Persequutus est, inquit, hominem inopem et mendicum et conpunctum corde, et von est recordatus facere misericordiam. 45  Et dilexit maledictionem, et veniet ei, et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo; totumque ei, quod in persona Iudae traditoris Christi et malignorum episcoporum ecclesia decantare solet, per singulas ei decantetur ecclesias, quia Dominus dicit: Quamdiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis; et quamdiu his non fecistis, nec mihi fecistis. 46  Et ideo, quod probatur in capite, in menbris intelligendum esse non dubitetur; unum tantummodo ibi verbum per interpositionem commutetur: Fiant dies eius pauci, et principatum eius accipiat alter. 47  Quod utique si successores mei, Remorum scilicet archiepiscopi, operari, sicut a me ordinatum est, neglexerint, in se, quicquid in principibus resecandum fuerat, maledictionibus depravari repperiant: Ut fiant dies eorum pauci, et episcopatum eorum accipiat alter. 48  Si vero dominus meus Iesus Christus vocem orationis meae, quam cotidie pro genere illo in conspectu divinae maiestatis specialiter fundo, audire dignatus fuerit, ut, sicut a me accepit, ita in dispositione regni et ordinatione sanctae Dei ecclesiae perseveret, benedictionibus, quas Spiritus sanctus per manum meam peccatricem super capud eius infudit, plurimae super capud illius per eundem Spiritum sanctum superaddantur, et ex ipso reges et imperatores procedant, qui in presenti iuxta voluntatem Domini ad augmentum sanctae suae ecclesiae, virtute eiusdem in indicio et iustitia confirmati et corroborati, regnum obtinere atque augere cotidie valeant et in domo David, hoc est in caelesti Hierusalem, cum Domino in aeternum regnaturi, sublimari mereantur. 49  Amen. 50  add. 51  T. †) † Vedastus episcopus. 52  Cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi. 53  Interfui quoque atque subscripsi. 54  † Genebaudus episcopus. 55  Cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi. 56  Interfui quoque atque subscripsi. 57  † Medardus episcopus. 58  Cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi. 59  Interfui quoque atque subscripsi. 60  †........... Cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi. 61  Interfui quoque atque subscripsi. 62  †............. Cui pater meus Remigius maledixit, malexi, et cui benedixit, benedixi. 63  Interfui quoque atque subscripsi. 64  † Lupus episcopus. 65  Cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi. 66  Interfui quoque atque subscripsi. 67  † Benedictus episcopus. 68  Cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi. 69  Interfui quoque atque subscripsi. 70  † Eulogius episcopus. 71  Cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi, Interfui quoque atque subscripsi. 72  † Agricola presbiter. 73  Cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi. 74  Interfui quoque atque subscripsi. 75  † Teudericus presbiter. 76  Cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi. 77  Interfui quoque atque subscripsi. 78  † Celsinus presbiter. 79  Cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi. 80  Interfui quoque atque subscripsi. 81  add. 82  T.



>>> Hincmarus Remensis, Vita Remigii episcopi Remensis, APPENDIX., EPISTOLA FRATRUM REMENSIS CENOBII AD FRATRES MONASTERII IN MONTE CASSINO CONSTITUTI.
monumenta.ch > Hincmarus Remensis > Hincmarus Remensis, Vita Remigii episcopi Remensis, p5, I. ADDITAMENTA AMPLIORIS TESTAMENTI S. REMIGII.